

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 14: Versus 60
Et exsurgens,etc. Iratus, quia non invenit locum calumniae, motu corporis insaniam mentis demonstrat.Non respondens,etc. Ad responsum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum accusandi inveniat. Jesus autem non respondit, quia praevidit quidquid responderet in calumniam verti.Tu es Christus.[HIER.]Quem exspectabat a longe non videbat prope: sicut Isaac caligantibus oculis, Jacob sub manibus non agnoscebat, sed longe post de eo futura canit.